Gaudeamus igitur

Gaudeamus Igitur
( Inno universitario )
.

Gaudeamus igitur iuvenes dum
sumus. Post iucundam iuventutem
post molestam senectutem
nos habebit humus!


Vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur

Ubi sunt qui ante nos in mundo
fuere? Vadite ad superos
transite ad inferos
hos si vis videre.

Vivat academia, vivant professores!
Vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
semper sint in flore.

Vivant omnes virgines faciles,
formosae!
Vivant et mulieres
tenerae, amabiles,
bonae et laboriosae

Vivat et respublica et qui illam regit!
Vivat nostra civitas,
maecenatum charitas,
quae nos hic protegit. Pereat tristitia,
pereant osores!

Pereat diabolus,
quivis antiburschius,
atque irrisores

Quis confluxus hodie academicorum?
E longinquo convenerunt,
protinusque successerunt
in commune forum.

Alma Mater floreat quae nos
educavit caros et commilitones,
Dissitas in regiones
sparsos congregavit.

.